1.
p. 328,25 Faustus dixit: Cur non accipitis prophetas? Immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere! Propter testimonia inquit _quae de Christo praefati sunt._Ego quidem nulla inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et hoc enervis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simpex sit et absoluta christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? Aut si prima vobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior vobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per vatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta voce, cum eum mitteret ad terram, dixit: Hic est filius meus dilectissimus, credite illi!, p. 329,13 nenon et ipse de se: A patre meo processi et veni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi, ad quae ringentes Iudaei: Tu de te testificaris dicebant, testimonium tuum non est verum, quibus ipse: Etsi ego testificor de me, testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in lege vestra scriptum est:‛Duorum hominum testimonium verum est’; ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater. Non dixit: Prophetae. Ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium vocat, si mihi non creditis dicens operibus credite! Non dixit: Si mihi non creditis, prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de salvatore nostro nullis egemus; exempla tantum vitae honestae et prudentiam ac virtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit, sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non improuide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse numquam vindemiari uvam de spinis nec de tribulis ficus. p. 330,7 Quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. Ego vero illud adiciam, quia si Hebraici vates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose vixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: p. 330,14 Quia cum cognovissent deum, non ut deum clarificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. Vides ergo non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.