• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

8.

Sex diebus in genesi consummavit deus omnia opera sua, septimo requievit; sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. Quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem adventum domini nostri Iesu Christi, sexta, quae nunc agitur, donec excelsus veniat ad iudicium. p. 336,14 Septima vero intellegitur in requie sanctorum non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate mentis secundum imaginem eius, qui creavit nos, sicut dicit apostolus; fit viro dormienti coniux de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit; vocatur Eva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est: et dicit dominus in evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam. p. 336,26 Et omnia, quae illic [intel]leguntur, enucleate minutimque tractanda (tractata ?) Christum et ecclesiam praeloquuntur sive in bonis christianis sive in malis. Neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri, et illlud: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum inquit hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens*, reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum veteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace novi testamenti essent duo in carne una, quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus? p. 337,15

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité