• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De Trinitate
Liber II

II.

[II 4] Sunt ergo quaedam in sanctis libris, ut dicere coeperam, ita posita ut ambiguum sit quonam referenda sint, utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est filius, an ad illud quod quamvis aequalis tamen quia de patre sit indicatur. Et mihi quidem videtur si eo modo ambiguum est ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Nam et ex forma servi potest accipi sicut iam in libro superiore tractavimus, et ex forma dei in qua sic aequalis est patri ut tamen de patre sit. In dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud vita eius, sed ipsa vita filius est; ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est: Dedit filio vitam, non aliud intellegitur quam: ‚Genuit filium qui est vita,‘ sic etiam cum dicitur: ‚Dedit filio doctrinam,‘ bene intellegitur: ‚Genuit filium qui est doctrina‘: ut quod dictum est: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit, sic intellegatur ac si dictum sit: ‚Ego non sum a me ipso sed ab illo qui me misit:‘

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Trinitate
Traductions de cette œuvre
De la trinité Comparer
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Comparer
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité