• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De Trinitate
Liber IV

IV.

[IV 7] Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem nobis sancta scriptura commendat in eo maxime quod deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem dei. Et sexta aetate generis humani filius dei venit et factus est filius hominis ut nos reformaret ad imaginem dei. Ea quippe nunc aetas agitur sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus evangelista distinxit ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem.

Hunc senarium numerum quandam temporis gerere figuram etiam in illa ratione tripertitae distributionis agnoscimus qua unum tempus computamus ante legem, alterum sub lege, tertium sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accipimus ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati ab universa non solum animi verum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intellegitur illa mulier in typo ecclesiae a domino sanata et erecta quam curvaverat infirmitas alligante Satana; de talibus enim occultis hostibus plangit illa vox psalmi: Curvaverunt animam meam. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni et hoc sexies. Iuxta quippe est in eodem evangelii loco arbor quoque illa ficulnea cuius miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene; sin aliter, excideretur. Nam et tres anni ad eandem tripertitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.

[8] Annus etiam unus si duodecim menses integri considerentur quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum qui constat ex unis ut perveniatur ad decem, hoc valent sexaginta in secundo ordine qui constat ex denis ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur tamquam senarius secundi versus et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem quinque dies et quadrans diei ut sol impleat cursum suum annumque concludat; quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum vocant ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quandrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet; primo quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex ut quadrans ille accipiatur pro die; deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet; totus enim dies, id est cum sua nocte, viginti quattuor horae sunt quarum pars quarta qui est quadrans diei sex horae inveniuntur. Ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Trinitate
Traductions de cette œuvre
De la trinité Comparer
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Comparer
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité