• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput II

§ 12

Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis. satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis 12[P. 360] nec coli omnino permittis, et cum ceteri qui non tantum3 ista inepta idola et manu hominis facta simulacra sed et portenta quaedam et monstra uenerantur tibi placeant, solus displicet Dei cultor. fumant ubique in templis uestris hostiarum4 busta et rogi pecorum, et Dei altaria uel nulla sunt uel occulta. crocodili et cynocephali et lapides et serpentes coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur aut non est inpune quod colitur. innoxios, iustos, Deo caros domo priuas5, patrimonio spolias, catenis premis [carcere includis], bestiis, gladio, ignibus punis. nec saltim contentus es dolorum nostrorum conpendio et simplici ac ueloci breuitate poenarum: admoues6 laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis uisceribus numerosa supplicia, nec feritas adque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis: excogitat nouas poenas ingeniosa crudelitas7.


  1. Apparatus: 9 Es. 59,1 sq.  ↩

  2. Apparatus: 1 falsari [^S,] falsarius [^R] uenefici inde BI, inde uenefici [^B2V,] uenefici [^SW in Ss. I. m.2] aicariJJ [^4 uel] deW; cf. p. 12,9] dum inpunitatem [^R] 5 dum TTinras. [^ueniunt SR ♦•♦iudicaturi R 6 rei ex res W m. 2,] rei [^R sed] i [^super ras]. ueritatis [^W] 7 certa...monstratur [^om. R] ratione v monstratur [^W sed] monstra [^in ras]. deum [^W v] 9 ait [^ex] aut [^R] domini [^v] salnos [^SWRV,] saluos uos [^v; cf. test. II 4, III47] 10 grauabit S, grauanit [^WRv] aurem suam [^S] audiat [^R] pecca [^W] 11 dom [^S] 12 uertit [^W] faciem suam [^v] 14 desinat [^S,] desinit [^WR] si om. [^B] 16 et [^om. WRv] nobiscum [^uel] nobis uobiscum [^v; cf. Gron. obs. p. 627] 19 ferarum [^R] 22 nec q.] non queritur [^WR] 23 nomini [^Rv] dicatos iniustis persecutionibus [^bis exhtbet S] fiagitas [^R,] fatigatis [^V,] agitatis [^v; cf. Gron. l. c]. 24 dom [^ex duih S m. 2] 25 dom [^S]  ↩

  3. tantam ↩

  4. hostiaram ↩

  5. prinas ↩

  6. admones ↩

  7. cradelitas ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Comparer
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité