XIV.
[1] Ceterum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi uidetur uel ambiguitate pendere uel obscuritate obumbrari : [2] est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos conuersatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens. Nouissime ignorare melius est ne quod non debeas noris quia quod debeas nosti. [3] Fides, inquit, tua te saluum fecit, non exercitatio scripturarum. [4] Fides in regula posita est, habet legem et salutem de obseruatione legis. Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. [5] Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant aut quiescant. Aduersus regulam nihil scire omnia scire est. [6] Vt non inimici essent ueritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? [7] Si enim uere adhuc quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque uidentur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. [8] Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foueam deducaris necesse est. [9] Sed cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim quae dicebant quaerenda esse defendunt, iam illos sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. [10] Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum credideruntm non sunt christiani. [11] At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt ut defendant. [12] Antequam defendant, negant quod credunt, confitentes se nondum credidisse dum quaerunt. [13] Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam ueniunt, qualem fidem disputant? Cui ueritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? [14] 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent'? Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis fidei?