• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XXX.

[1] Vbi tunc Marcion, ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator? [2] Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque uitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, nouissime in perpetuum discidium relegati, uenena doctrinarum suarum disseminauerunt. [3] Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset, ecclesiae restitueret, morte praeuentus est. [4] Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat sed uae traditori! ne quis etiam hinc haereses defendat. [5] Si et Apellis stemma retractandum est, tam non uetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit. [6] Inde post annos regressus non melior nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam uirginem Philumenen, quam supra edidimus, postea uero inmane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumuentus, quas ab ea didicit Fanerw&seij scripsit. [7] Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum ne se posteriores negare possint. [8] Quamquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, reuincuntur. [9] Si enim Marcion nouum testamentum a uetere separauit, posterior est eo quod separauit quia separare non posset nisi quod unitum fuit. [10] Vnitum ergo antequam separaretur postea separatum posteriorem ostendit separatorem. [11] Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. [12] Hos ut insigniores et frequentiores adulteros ueritatis nominamus. [13] Ceterum et Nigidius nescio qui et Hermogenes et multi alii adhuc ambulant peruertentes uias Domini. Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint. [14] Si alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris nominibus utuntur aduersus quem praedicant? Si eumdem, quomodo aliter? [15] Probent se nouos apostolos esse, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum. [16] Sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis uirtutem eadem signa edendi quae et ipse. [17] Volo igitur et uirtutes eorum proferri, nisi quod agnosco maximam uirtutem eorum qua apostolos in peruersum aemulantur. Illi enim de mortuis uiuos faciebant, isti de uiuis mortuos faciunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Praescriptione Haereticorum
Traductions de cette œuvre
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Comparer
Les prescriptions contre les Hérétiques Comparer
The Prescription Against Heretics Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - Prescription against Heretics

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité