• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

VIII.

[1] Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. [2] Scriptum est, inquiunt quaerite et inuenietis. [3] Quando hanc uocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae cum adhuc dubitaretur apud omnes an Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. [4] Merito ergo tunc dictum est : quaerite et inuenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat, et hoc quantum ad Iudaeos. [5] Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi quaererent Christum. [6] Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes secundum quod et alibi aperte : scrutamini scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite et inuenietis. [7] Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est: pulsate et aperietur uobis. [8] Iudaei retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra Deum esse coeperunt; [9] nationes uero nunquam penes Deum nisi stillicidium de situla et puluis ex area et foris semper. [10] Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam nouit in quam nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium nouit ? [11] Etiam, petite et accipietis ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a Deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis non nouerant quam ullam repromissionem eius. [12] Et adeo ad Israel loquebatur: non sum, inquit, missus nisi ad oues perditas domus Israel. [13] Nondum canibus iactabat panem filiorum, nondum in uiam nationum ire mandarat. [14] Siquidem in fine praecepit, ut uaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum sanctum Paraclitum qui illos deducturus esset in omnem ueritatem. Et hoc ergo illos facit. [15] Quodsi nationibus destinati doctores apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis uacabit erga nos quaerite et invenientis, quibus ultro erat obuentura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum. [16] Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per aures Iudaeorum ad nos transierunt sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Praescriptione Haereticorum
Traductions de cette œuvre
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Comparer
Les prescriptions contre les Hérétiques Comparer
The Prescription Against Heretics Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - Prescription against Heretics

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité