• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

19.

Idem persequitur — Unde bella, et unde rixae inter vos? Nonne ex voluptatibus, quae militant in membris vestris? Aut membra non habetis humana, aut si homo non potest esse sine membris, confitemini voluptatem atque luxuriam in vestris artubus militare. David qui dixerat confidenter: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum, quia ante oculos meos misericordia tua est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3). Et iterum: Ego autem in innocentia mea ingressus sum; et, Pes meus stetit in directo (Ibid., 11), quamquam judicii veritatem Dei misericordia mitigaret, tamen quia hoc ausus est dicere, relinquitur parumper fragilitati suae, et ut vos dicitis, arbitrii libertati, et per adulterium lapsus in homicidium, postea loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Ps. L, 1, 2). Nec hoc dico, quod virum sanctum accusem, de quo scriptum est, quod fecerit omnes voluntates Dei; sed quod multis aliis bonis haec vitia compensarit, et salvatus sit misericordia Dei, cujus judicium est in ponderibus, et ad quem Asaph loquitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Neque enim injustus est Dominus, ut tantum peccata condemnet, et bonorum operum non meminerit. Unde et in alio loco idem David canit: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 7, 8). Dixi enim pronuntiabo contra me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ps. XXXI, 5). Justoque praecipitur: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem (Ps. XXXVI, 5, 6). Salus enim justorum a Domino (Ibid., 39), quia non est sanatio in carne eorum a facie irae ejus. Et quotidie juxta Apostolum qui dixerat: Non enim habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), ingemiscunt dicentes, Renes mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 8). Breves enim posuit dies nostros, et substantia nostra quasi nihilum in conspectu ejus. Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), vel vivens in corpore, vel vivens in virtutibus, et tamen omnia vanitas. Incerto enim statu fluctuat, et dum non timet, in sereno patitur tempestatem. Cum enim esset in honore, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Pro nihilo, inquit, salvos faciet eos (Ps. LV, 8), haud dubium quin justos, qui non proprio merito, sed Dei salvantur clementia. Et delicta mea a te non sunt abscondita (Ps. LXVIII, 6). Hoc ex persona Christi dicitur. Si ille qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, pro nobis doluit, et peccata nostra portavit, quanto magis nos debemus nostra vitia confiteri? Renuit, inquit, consolari anima mea (Ps. LXXVI, 3), considerans delicta quae feceram. Recordatus sum Dei, et laetatus sum (Ibid., 4), cogitans me illius clementia conservandum. Nocte cum corde meo meditabar, et scopebam spiritum meum. Et dixi nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi (Ibid., 7). Justi vox est, qui post meditationem somnii, et conscientiae cruces, ad extremum ait: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen intrare, et haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dexterae et potentiae Dei est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité