• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Pauli

16.

Igitur obuoluto et prolato foras corpore, psalmis quoque ex Christiana traditione cantatis, contristabatur Antonius quod sarculum, quo terram foderet, non habebat, fluctuans uario mentis aestu et secum multa reputans: 'Si ad monasterium reuertar, quatridui iter est; si hic maneam, nihil ultra proficiam. Moriar ergo, ut dignum est, et iuxta bellatorem tuum, Christe, ruens extremum halitum fundam.'

Talia eo animo uoluente ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes uolantibus per colla iubis ferebantur. Quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum mentem referens, quasi columbas uideret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa eius pedes accubuere, fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intellegeres eos plangere quo modo poterant.

Deinde haud procul coeperunt humum pedibus scalpere, harenamque certatim egerentes unius hominis capacem locum effodere. Ac statim quasi mercedem pro opere postulaturi, cum motu aurium ceruice deiecta ad Antonium perrexerunt, manus eius pedesque lingentes, ut ille animaduertit benedictionem eos a se deprecari. Nec mora, et in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait: 'Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis.'

Et manu annuens eis ut abirent imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis onere seniles curuauit humeros, et deposito eo effossam desuper humum congregans tumulum ex more conposuit.

Postquam autem dies inluxerat alia, ne quid pius heres ex intestati bonis non possideret, tunicam sibi eius uindicauit, quam in sportarum modum de palmae foliis ipse sibi texuerat. Ac sic ad monasterium reuersus discipulis ex ordine cuncta replicauit; diebusque solemnibus Paschae uel Pentecostes semper Pauli tunica uestitus est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita Pauli
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Paulus, des ersten Einsiedlers (BKV) Comparer
The Life of Paulus the First Hermit Comparer
Vie de Saint Paul ermite Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité