• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XI

27.

Monachus largus Sabas. – Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere); quia Dominicus erat dies, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi uvarum pastu laborem viae sublevarent. Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animae quaesierit. Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad vineam properabimus [al. properabitis]. Completo itaque ministerio, in sublimi stans benedixit [0042B] vineae, et suas ad pascendum dimisit oves. Erant autem qui vescebantur, non minus tribus millibus. Cumque centum lagenis aestimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit. Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat versum in acetum sero doluit. Hoc multis fratribus senex ante futurum praedixerat. Detestabatur autem praecipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent, vel sumptuum, vel vestitus, aut alicuius earum rerum, quae cum saeculo transeunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita S. Hilarionis
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Comparer
The Life of S. Hilarion Comparer
Vie de Saint Hilarion Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité