• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XII

30.

Contemptus gloriae mirabilis. Dracontius et Philo episcopi exsules. – Mirentur alii signa quae fecit: mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem. Ego nihil ita stupeo, quam gloriam illum [0043C] et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum (grandis tentatio) et hinc inde ex urbibus et agris vulgus ignobile: sed [0044A] et potentes viri, et iudices, ut benedictum ab eo panem, vel oleum acciperent. At ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur, intantum, ut quadam die proficisci statuerit: et adducto asello (nimis quippe exesus ieiuniis, vix ingredi poterat) iter arripere conaretur. Quod cum percrebuisset, et quasi vastitas et iustitium Palestinae indiceretur, plus quam decem millia hominum diversae aetatis et sexus ad retinendum eum congregata sunt. Immobilis ille ad preces, et baculo arenas discutiens, loquebatur: Fallacem Dominum meum non faciam; non possum videre subversas ecclesias, calcata Christi altaria, filiorum meorum sanguinem. Universi autem qui aderant, intelligebant revelatum ei quiddam esse secreti, quod nollet confiteri; et nihilominus custodiebant [0044B] eum, ne proficisceretur. Decrevit ergo, publica omnes voce contestans, non cibi se, non potus quidquam sumere, nisi dimitteretur. Et post septem dies, inediae tandem relaxatus, ac valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betilium, ubi persuasis turbis ut reverterentur, elegit quadraginta monachos, qui haberent viaticum, et possent ieiunantes ingredi, id est, post solis occasum; visitatisque fratribus, qui in vicina eremo erant, et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit post triduum ad castrum Theubatum, ut videret Dracontium episcopum et confessorem, qui ibi exsulabat. Quo incredibiliter consolato tanti viri praesentia, post aliud triduum multo Babylonem labore pervenit, ut viseret Philonem episcopum [0044C] et ipsum confessorem. Constantius enim rex, Arianorum favens haeresi, utrumque in ea loca deportaverat. Inde egrediens, post triduum venit ad oppidum Aphroditon: ubi convento diacono Baisane [0045A] (qui locatis dromadibus camelis, ob aquae in eremo penuriam consueverat euntes ad Antonium ducere), confessus est fratribus instare diem dormitionis beati Antonii; et pervigilem noctem in ipso quo defunctus fuerat loco, a se ei debere celebrari. Tribus igitur diebus per vastam et horribilem solitudinem, tandem ad montem altissimum pervenerunt, repertis ibi duobus monachis, Isaac et Pelusiano, quorum Isaac interpres Antonii fuerat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita S. Hilarionis
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Comparer
The Life of S. Hilarion Comparer
Vie de Saint Hilarion Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité