• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Boèce (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber secundus

III.

[1] His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est, quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum.

[2]Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus maeror animum praegravat.

[3]Et illa: Ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. [4] Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestivum fuerit admovebo.

Verumtamen ne te existimari miserum velis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? [5] Taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. [6] Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, tum masculae quoque prolis opportunitate praedicavit? [7] Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates: ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. [8] Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus S. 42 tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? [9] Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti. Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? [10] Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. [11] Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt, non est, quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt. [12] An tu in hanc vitae scaenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat? [13] Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. [14] Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

Cum polo Phoebus roseis quadrigis

Lucem spargere coeperit,

Pallet albentes hebetata vultus

Flammis stella prementibus.

Cum nemus flatu Zephyri tepentis

Vernis inrubuit rosis,

Spiret insanum nebulosus Auster:

Iam spinis abeat decus.

Saepe tranquillo radiat sereno

Immotis mare fluctibus,

Saepe ferventes Aquilo procellas

Verso concitat aequore.

Rara si constat sua forma mundo,

Si tantas variat vices,

Crede fortunis hominum caducis,

Bonis crede fugacibus!

Constat aeterna positumque lege est,

Ut constet genitum nihil.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Consolatio philosophiae
Traductions de cette œuvre
Trost der Philosophie (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Nachwort Trost der Philosophie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité