• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Boèce (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber tertius

II.

S. 70 [1] Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: [2] Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. [3] Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.

[4] Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit. [5] Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant; alii vero bonum, quod sit dignissimum veneratione, iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur. [6] Sunt, qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. [7] Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant voluptate diffluere. [8] Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt.

[9] In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero, quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur; reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. [10] Iam vero corporis bona promptum est, ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem; [11] quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.

[12] Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum S. 72 bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.

[13] Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur ignorat. [14] Num enim videntur errare hi, qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens. [15] Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. [16] An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius? [17] An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum. [18] Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique delectet? [19] Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam. [20] Bonum est igitur, quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

Quantas rerum flectat habenas

Natura potens, quibus immensum

Legibus orbem provida servet

Stringatque ligans inresoluto

Singula nexu, placet arguto

Fidibus lentis promere cantu.

Quamvis Poeni pulchra leones

Vincula gestent manibusque datas

Captent escas metuantque trucem

Soliti verbera ferre magistrum.

Si cruor horrida tinxerit ora,

Resides olim redeunt animi

Fremituque gravi meminere sui.

Laxant nodis colla solutis

Primusque lacer dente cruento

S. 74 Domitor rabidas imbuit iras.

Quae canit altis garrula ramis

Ales, caveae clauditur antro;

Huic licet inlita pocula melle

Largasque dapes dulci studio

Ludens hominum cura ministret.

Si tamen arto saliens texto

Nemorum gratas viderit umbras,

Sparsas pedibus proterit escas,

Silvas tantum maesta requirit,

Silvas dulci voce susurrat.

Validis quondam viribus acta

Pronum flectit virga cacumen.

Hanc si curvans dextra remisit,

Recto spectat vertice caelum.

Cadit hesperias Phoebus in undas,

Sed secreto tramite rursus

Currum solitos vertit ad ortus.

Repetunt proprios quaeque recursus

Redituque suo singula gaudent.

Nec manet ulli traditus ordo,

Nisi quod fini iunxerit ortum

Stabilemque sui fecerit orbem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Consolatio philosophiae
Traductions de cette œuvre
Trost der Philosophie (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Nachwort Trost der Philosophie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité