• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Boèce (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber quintus

V.

[1] Quodsi in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea, quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt. [2] Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus S. 178 cessere substantiis. [3] Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur. Imaginatio vero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus. [4] Ratio vero humani tantum generis est sicut intellegentia sola divini; quo fit, ut ea notitia ceteris praestet, quae suapte natura non modo proprium, sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.

[5] Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud universale dicentes; quod sese intueri ratio putet? [6] Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse; aut igitur rationis verum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae, quod sensibile sit ac singulare, quasi quiddam universale consideret. [7] Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa vero ad universitatis cognitionem aspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum vero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum? In huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus?

[8] Simile est, quod humana ratio divinam intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. [9] Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt. [10] Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat. [11] Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. [12] Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

S. 180 Quam variis terras animalia permeant figuris!

Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt

Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum.

Sunt, quibus alarum levitas vaga verberetque ventos

Et liquido longi spatia aetheris volatu.

Haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent

Vel virides campos transmittere vel subire silvas.

Quae variis videas licet omnia discrepare formis,

Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus.

Unica gens hominum celsum levat altius cacumen,

Atque levis recto stat corpore despicitque terras.

Haec, nisi terrenus male desipis, admonet figura:

Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,

In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum

Inferior sidat mens corpore celsius levato.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Consolatio philosophiae
Traductions de cette œuvre
Trost der Philosophie (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Nachwort Trost der Philosophie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité