V.
[1] Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam numquam posthac iteratione delicti resignari oportere. [2] Iam quidem nullum ignorantiae praetextum patrocinatur tibi, quod domino adgnito praeceptisque eius admissis, denique paenitentia delictorum functus, rursus te in delicta restituis. [3] Ita in quantum ab ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris; nam si idcirco te deliquisse paenituerat quia dominum coeperas timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti nisi quia metuere desisti? [4] Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum autem etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur a poena, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis conprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? [5] Despicit porro qui, bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus, quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo id est dei dono contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit; negat beneficium, cum beneficum non honorat! [6] Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax sed etiam ingratus apparet.
[7] Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia sua renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset, rursus eundum regressu suo erigit et exultationem eius semetipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. [8] Nonne — quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum [est] — diabolum domino praepones? Conparationem enim videtur egisse, qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem, cuius se rursus esse maluerit! [9] Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet eritque tanto magis perosus deo quanto aemulo eius acceptus.
[10] Sed aiunt quidam satis dominum habere, si corde et animo suscipiatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva oastitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. [11] Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. [12] Pro mirum exemplum perversitatis: quia timent delinquunt; opinor non delinquerent, si non timerent! [13] Igitur qui deum nolet offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est! Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia numquam fidelis.
