XLII.
[1] Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent, at ego colligam singula et conferam. Inconditum adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem, dehinc alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? [2] Non uis uideri deum aequari materiae et subicis habere illa cum deo communem. 'Impossibile enim,' inquis, 'non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.' Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet dei per communionem, aut et deus poterat ornari a materia habendo cum illa aliquid et ipse commune; etiam in hoc necessitati subici deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formare. [3] Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis mouentur et semper moueantur. Quid minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium diuinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. 'Sed deus composite, materia incomposite mouentur.' Tamen diuinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moueri quomodo deo non licuit.