Caput LXXII. De Zelo bono, quem debent habere Monachi
[1] Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, [2] ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
[3] Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, [4] id est ut «honore se invicem praeveniant,» [5] infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, [6] oboedientiam sibi certatim impendant; [7] nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; [8] caritatem fraternitatis caste impendant, [9] amore Deum timeant, [10] abbatem suum sincera et humili caritate diligant, [11] Christo omnino nihil praeponant, [12] qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.