Caput VII. De humilitate
[1] Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat «humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.» [2] Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. [3] Quod se cavere propheta indicat dicens: «Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.» [4] Sed quid «si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? - sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam.»
[5] Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire, [6] actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. [7] Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. [8] Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum. [9] Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit.
[10] Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat [11] et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat. [12] Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis, [13] aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari.
[14] Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: «Scrutans corda et renes Deus;» [15] et item: «Dominus nouit cogitationes hominum;» [16] et item dicit: «Intellexisti cogitationes meas a longe;» [17] et: «Quia cogitatio hominis confitebitur tibi.» [18] Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: «Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.»
[19] Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis: «Et a voluntatibus tuis avertere.» [20] Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. [21] Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura: «Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit,» [22] et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: «Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.»
[23] In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino: «Ante te est omne desiderium meum.» [24] Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est. [25] Unde scriptura praecepit dicens: «Post concupiscentias tuas non eas.»
[26] Ergo «si oculi Domini speculantur bonos et malos» [27] «et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum,» [28] et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, [29] cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos «declinantes in malo et inutiles factos» aliqua hora aspiciat Deus [30] et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: «Haec fecisti et tacui.»
[31] Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, [32] sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: «Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit.» [33] Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam.
[34] Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: «Factus oboediens usque ad mortem.»
[35] Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur [36] et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;» [37] item: «Confortetur cor tuum et sustine Dominum.» [38] Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: «Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.» [39] Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: «Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.» [40] Et item alio loco scriptura: «Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro.» [41] Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: «Imposuisti homines super capita nostra.»
[42] Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo, [43] cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent.
[44] Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum. [45] Hortans nos de hac re scriptura dicens: «Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum.» [46] Et item dicit: «Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.» [47] Et item propheta: «Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui.» [48] «Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.»
[49] Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum, [50] dicens sibi cum propheta: «Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum.»
[51] Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, [52] humilians se et dicens cum propheta: «Ego autem sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.» [53] «Exaltatus sum et humiliatus et confusus.» [54] Et item: «Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua.»
[55] Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.
[56] Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, [57] monstrante scriptura quia «in multiloquio non effugitur peccatum,» [58] et quia «vir linguosus non dirigitur super terram.»
[59] Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: «Stultus in risu exaltat vocem suam.»
[60] Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, [61] sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
[62] Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, [63] id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, [64] reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, [65] dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: «Domine, non sum dignus,» ego peccator, «levare oculos» meos «ad caelos.» [66] Et item cum Propheta: «Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque.»
[67] Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae «perfecta foris mittit timorem,» [68] per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, [69] non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum. [70] Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.