VI.
[1] 'Sed et benedicti', inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, uerum etiam concubinis coniugia miscuerunt'. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si qui adhuc typi alicuius futuri sacramenti supersunt, quod nuptiae tuae figurent, uel si etiam nunc locus est uocis illius: Crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia uox superuenit, tempus iam in collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant. [2] Vtique enim continentiam indicens et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit 'crescite' illud 'et multiplicamini'. Vt opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec nouae disciplinae materia proficeret. Nunc uero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et reuocauit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur, fines contrahuntur. [3] Propterea siluam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Silua erat uetus dispositio, quae ab euangelio nouo deputatur, in quo et securis ad radicem arboris posita. Sic et oculum pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuuenuit 'malum pro malo nemo reddat'. Puto autem etiam humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praeualere.
