II
[1] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis usque ad confessores et martyras uel negatores. Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. Porro cum quaeritur cur quid obseruetur, obseruari interim constat. Ergo nec nullum nec incertum uideri potest delictum quod committitur in obseruationem suo iam nomine uindicandam, et satis auctoratam consensus patrocinio. [2] Plane, ut ratio quaerenda sit, sed salua obseruatione, nec in destructionem eius, sed in aedificationem potius, quo magis obserues, cum fueris etiam de ratione securus. Quale est autem ut tunc quis in quaestionem prouocet obseruationem, cum ab ea excidit? et tunc requirat unde habuerit obseruationem, cum ab ea desiit? quando, etsi ideo uelit uideri ad quaestionem uocare uti ostendat se non deliquisse in obseruationis destitutione, nihilominus deliquisse eum constet retro in obseruationis praesumptione. [3] Si enim non deliquit hodie suscepta corona, deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus, quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam nec semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit obseruandum esse quam didicit. [4] Et facile est statim exigere ubi scriptum sit ne coronemur. At enim ubi scriptum est ut coronemur? Expostulantes enim scripturae patrocinium in parte diuersa, praeiudicant suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere. Nam si ideo dicetur coronari licere quia non prohibeat scriptura, aeque retorquebitur ideo coronari non licere quia scriptura non iubeat. Quid faciet disciplina? Vtrumque recipiet, quasi neutrum prohibitum sit, an utrumque reiciet, quasi neutrum praeceptum sit? — "Sed quod non prohibetur ultro permissum est." — Immo prohibetur quod non ultro est permissum.
