IV
[1] Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules, scripturarum nullam leges. Traditio tibi praetendetur auctrix et consuetudo confirmatrix et fides obseruatrix. Rationem traditioni et consuetudini et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies aut ab aliquo qui perspexerit disces. Interim non nullam esse credes cui debeatur obsequium. [2] Adicio unum adhuc exemplum, quatinus et de ueteribus docere conueniet. Apud Iudaeos tam sollemne est feminis eorum uelamen capitis ut inde noscantur. Quaero legem, apostolum differo. Si Rebecca conspecto procul sponso uelamen inuasit, priuatus pudor legem facere non potuit, aut, causae suae fecerit, tegantur uirgines solae, et hoc nuptum uenientes, nec antequam cognouerint sponsos. [3] Si et Susanna in iudicio reuelata argumentum uelandi praestat, possum dicere: "Et hic uelamen arbitrii fuit." Rea uenerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens decorem, uel quia timens iam placere. Ceterum in stadio mariti non putem uelatam deambulasse quae placuit. Fuerit nunc uelata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro uel in quacumque alia. [4] Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His igitur exemplis renuntiatum erit posse etiam non scriptam traditionem in obseruatione defendi, confirmatam consuetudine, idonea teste probatae tunc traditionis ex perseuerantia obseruationis. [5] Consuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex, nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit a quocumque productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino: "Cur autem non et a uobis ipsis quod iustum iudicatis?" [6] Et non de iudicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum dicit et apostolus: "Si quid ignoratis, Deus uobis reuelabit", solitus et ipse consilium subministrare, cum praeceptum Domini non habebat, et edicere a semetipso, spiritum Dei habens deductorem omnis ueritatis. Itaque consilium eius diuini iam praecepti instar obtinuit de rationis diuinae patrocinio. [7] Hanc nunc expostula saluo traditionis respectu, quocumque traditore censetur, nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et in primis consuetudinis ipsius quae propterea colenda est ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas non an obseruanda sit tibi consuetudo, sed cur.
