• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Scorpiace

XIV.

[1] Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet, et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem, fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministra est tibi in bonum. Si uero malum facias, time. [2] Ita non in occasione frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in prouocatione bene uiuendi, etiam sub illaram respectu, quasi adiutricum iustitiae, quasi ministrarum diuini iudicii hic etiam de nocentibus praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo uelit te subici potestatibus, reddite, iubens, cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo; solius autem dei homo. [3] Condixerat scilicet Petrus regem quidem honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a diuinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur cum deo, non conparabuntur. Ceterum super deum diligere nec animam licebit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Scorpiace
Übersetzungen dieses Werks
Arznei gegen Skorpionstich (BKV) vergleichen
Le scorpiâque, antidote contre la morsure des scorpions vergleichen
Scorpiace vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung