II.
[1] Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas diuina praecedit, an tale quid uoluerit atque mandauerit deus, ut qui negant bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint. Ad officium haereticos compelli non inlici dignum est. Duritia uincenda est, non suadenda. [2] Et utique satis optimum praeiudicabitur quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum. Sustineant euangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo legem, dum inde elicio dei uoluntatem unde et ipsum recognosco: ego sum, inquit, deus deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: ipsi uidistis, quod de caelo locutus ad uos sim. Non facietis uobis deos argenteos, et deos aureos non facietis uobis. [3] Secundum haec et in Deuteronomio: audi Israel, dominus deus tuus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis uiribus tuis et ex tota anima tua. Et rursus: nec obliuiscaris domini dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti ex domo seruitutis. Dominum deum tuum timebis et illi famulaberis soli et illi adglutinaberis et in nomine eius deierabis. [4] Non ibitis post deos alienos ex deis nationum, quae circum uos, quia aemulatur deus deus tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae. [5] Sed et proponens benedictiones et maledictiones: benedictiones, inquit, si audieritis praecepta domini dei uestri, quaecumque ego praecipio uobis hodie, et non erraueritis de uia quam mandaui uobis, ut abeuntes semiatis deis aliis, quos non scitis. [6] De quibus omnifariam extirpandis: perditione perdetis, inquit, omnia loca, in quibus seruierunt nationes deis suis, quas uos possidebitis hereditate, super montes et colles et sub arbores densas, quasque effodietis aras eorum, euertetis et comminuetis staticula eorum et excidetis lucos eorum et sculptilia ipsorum deorum concremabitis igni et disperdetis nomen eorum de loco illo. [7] Adhuc ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes eius: caue tibi, ne sequaris eas posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, quemadmodum faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. [8] Sed et, si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians et dederit tibi signum uel ostentum et uenerit et dixerit, eamus et seruiamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat uos dominus deus uester, an ex toto corde uestro et ex tota anima uestra timeatis deum. Post dominum deum uestrum abibitis et hunc timebitis et praecepta eius custodietis et uocem eius audietis et illi seruietis et illi adiciemini. Prophetes autem uel somniator ille morietur; locutus enim est ad seducendum te a domino deo tuo. [9] Sed et alio titulo: si autem rogauerit te frater tuus ex patre uel matre aut filius tuus aut filia tua aut mulier quae in gremio tuo est aut amicus qui animae tuae par est clam dicens, eamus et seruiamus diis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut longe, ne uelis ire cum illo, et ne audieris eum. [10] Non parcet oculus tuus super eum nec desiderabis nec saluabis eum; adnuntians adnuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus populi tui in nouissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesiuit auertere te a domino deo tuo. [11] Subicit etiam de ciuitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes incolentes eam, et deuotamenta fierent uniuersa eius, et colligerentur omnia spolia eius in omnes exitus eius et igni cremarentur cum omnibus uasibus suis et cum omni populo in conspectu domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex deuotamento eius, uti auertatur dominus ab indignatione irae suae. [12] Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit: maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum, opus manuum artificis, et collocauerit illud in abscondito. In Leuitico uero: ne sequimini, inquit, idola et deos fusiles non facietis uobis. Ego dominus deus uester. Et alibi: filii Israel famuli pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus deus uester. Non facietis uobis manu facta nec sculptile staticulum statuetis uobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra uestra. Ego dominus deus uester. [13] Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt ad omnes utique pertinentia, quoscumque dominus deus Israelis perinde de Aegypto superstitiosissimi saeculi et de domo humanae seruitutis eduxerit. [14] Sed et deinceps omne os prophetarum eiusdem dei uocibus sonat eandem legem suam eorundem praeceptorum instauratione cumulantis nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cauere; ut per Dauid: dii nationum argentum et aurum, oculos habent nec uident, aures habent nec audiunt, nares habent nec odorantur, os nec locuntur, manus nec contrectant, pedes nec ingrediuntur. Similes erunt illis, qui ea faciunt et qui fidunt in illis.
