V.
[1] Habes igitur dei mei uoluntatem. Occursum est huic plagae. Iam alium ictum consideremus de uoluntatis qualitate. Longum est, ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. [2] Malum enim deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit, aut bonum dicere quem deum pronuntiauerit. Bona igitur erit et uoluntas eius qui nisi bonus non erit deus. [3] Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas quam deus uoluit, martyrii dico, quia bonum non nisi bonus uoluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum, a quo et prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et aduersatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et aduersari nisi bonum non potest. [4] Non quasi negem esse aemulationem tam malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius tituli. Martyrium enim non de communi aliqua militia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat, quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est aduersatio idololatriae atque martyrii quam mortis et uitae? [5] In tantum uita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec peruersitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa conquirere, medicamina deuitare, aut mori denique citius quam curari desiderare. [6] Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt: plures enim stulti, plures timidi et male uerecundi. Et est plane quasi saeuitia medicinae de scalpello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. [7] Horrorem operis fructus excusat. Vlulans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saeuas iam negabit. Sic et martyria desaeuiunt, sed in salutem. Licebit et deo in uitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. [8] Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medellarum aduersus qualitates querellarum, cum quasi de peruerso auxiliatur per ea subueniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit et ardores siti potius macerando restinguit et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit et sanguinis fluxus defusa insuper uenula reuocat. [9] Deum uero et quidem zeloten culpandum existimabis, si uoluit certare cum causa et iniuriae aemulando prodesse, mortem morte dissoluere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis euaporare, uitam auferendo conferre, carnem laedendo iuuare, animam eripiendo seruare. [10] Peruersitas, quam putas, ratio est; quod saeuitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaneis aeterna medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse periculum mortis attraxit. [11] Acceperat a domino suo ut a medico satis utilem disciplinam secundum legem uiuendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus inportunam interim nouerat. [12] Audiit ille quem maluit et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in mortem cruditauit, dignissimus bona fide in totum perire quia uoluit. Sed dominus sustentata feruura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas et ipsas aemulas uitio, uerbum mortis uerbo uitae rescindentes, auditum transgressionis auditu deuotionis limantes. Ita, et cum mori praecipit medicus ille, ueternum mortis excludit. [13] Quid grauatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc grauatus pati ex uitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit occidi in perditionem? Nausiabit ad antidotum qui hiauit ad uenenum?
