XIII.
[1] Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar ? De spectaculis autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque communicantes nationibus in idolicis rebus. [2] De hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. [3] Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod est scriptum : saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. [4] Saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea lugente gaudebimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus alternas malorum et bonorum uices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. [5] Nunc ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem luas uel recipias. [6] Da formam, in qua uelis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines ? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus : sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. Certe siue hac siue illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes patrem meum, qui est in caelis.
