XXIII.
[1] Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in uerbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi uacet in utroque, dum factum non uidetur, quia dictum non tenetur. Pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati iurati cauent et se negant ; se scire uolunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis. [2] Praescribit Christus non esse iurandum. Scripsi, inquit, sed nihil dixi : lingua, non littera occidit. Hic ego naturam et conscientiam aduoco : naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictauerit ; quamquam et ipsi linguae anima dictauerit aut a se conceptum aut ab alio traditum. [3] Iam, ne dicatur, alius dictauit ; hic conscientiam appello, an quod alius dictauit anima suscipiat et siue comitante siue residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit, concupiscentia uel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. [4] Cauisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse. [5] Nam cum caueres, scisti, cum scires, utique uoluisti ; et est tam facto quam cogitatu. Nec potes leuiore crimine maius excludere, ut dicas falsum plane effici cauendo quod non facis. Tamen non negaui, quia non iuraui. Quin immo, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris. Non ualet tacita uox in stilo et mutus in litteris sonus. [6] At enim Zacharias temporali uocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat : loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore uocalior. Quaere, an dixerit qui dixisse compertus est. [7] Dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita euenerit, det fratribus operandi copiam uel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices uicariae oris nostri in die iudicii aduersus nos proferantur signatae signis non iam aduocatorum, sed angelorum.
