IV.
[1] Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum, et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit seruis dei. [2] Antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduersus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. [3] Et rursus : iuro uobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis tristitia parata est. Qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis inuenietis auxilium. [4] Esaias uero, testes, ait, uos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exculpunt, omnes uani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est: cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. + Vbi aeque Dauid et factores. Tales fiant, inquit, qui faciunt ea. [5] Et quod ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram ? Quid recolam de scripturis ? Quasi aut non sufficiat uox spiritus sancti aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnauerit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat ?
