21.
Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit, frygetius, non concedo continuo Deum adversari cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo modo habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: [P. 0970] Aliud est, inquit mater, Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, inquam, melius est; utrum habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit, possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene vivit, habet Deum, sed propitium; qui male, habet Deum, sed adversum. Qui autem adhuc quaerit, nondumque invenit, neque propitium neque adversum, sed non est sine Deo. Haeccine, inquam, vestra etiam sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quaeso, inquam: non vobis videtur esse homini Deus propitius cui favet? Esse confessi sunt. Non ergo, inquam, favet Deus quaerenti sese homini? Responderunt: Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quaerit, Deum propitium; et omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille qui quaerit. Qui autem quaerit, nondum habet quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. Prorsus, inquit mater, non mihi videtur beatus esse qui quod vult non habet. Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quaerit propitium Deum habeat, sed nondum sit beatus; jamvero quisquis vitiis atque peccatis a Deo se alienat, non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat propitio.
