7.
A. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in corpore tuo? E. Ita puto. A. Intrinsecus tantum, ut tanquam utrem impleat; an tantum forinsecus, velut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris? E. Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil in visceribus nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute leviter possit sentire pungentem. A. Quid ergo amplius quaeris quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur? E. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro. A. Recte facis nihil quaerere amplius quam docet ratio. Sed haec ratio videturne tibi firmissima? E. Quando aliam non invenio, videtur. Suo enim loco quaeram, quod me multum movet, utrum haec figura eadem maneat cum corpore excesserit: nam hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sed quoniam de numero animarum quaerere, ad quantitatem mihi videtur pertinere, non esse hoc loco praetereundum existimo. A. Non incongrue existimas, sed prius de spatio ejus quod me adhuc movet, explicemus, si placet, ut etiam ego aliquid discam, [Col. 1040] si tibi jam satisfactum est. E. Quaere ut vis; nam tua ista simulata dubitatio, dubitare me verissime facit de hoc ipso quod jam peractum esse praesumpseram.