10.
A. Inveniemus hoc fortasse quantum licet, si prius diligenter discutiamus haec tria, id est longitudinem, fatitudinem, et altitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quae adhuc nullam latitudinem assumpserit. E. Nihil possum tale cogitare: si enim filum araneae in animo constituero, quo nihil exilius solemus videre; occurrit mihi etiam in eo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quae qualescumque sint, esse tamen negare non possum. A. Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cum tria ista in araneae filo esse intelligis, discernis haec, et quid inter se differant nosti? E. Quidni quid differant nossem? An aliter potui videre nihil horum deesse huic filo? A. Quo igitur intellectu haec discrevisti, hoc potes etiam, sejunctis illis, solam longitudinem cogitare, si nec aliquod corpus volvas animo: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit. Incorporeum est enim quod te nunc intelligere cupio: nam sola longitudo non nisi intelligi animo potest, in corpore inveniri non potest. E. Jam intelligo. A. Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione per longum velis, vides profecto non posse: nam si potest, inest etiam latitudo. E. Manifestum est. A. Hanc igitur longitudinem meram et simplicem, si tibi placet, lineam vocemus: hoc enim nomine a doctis multis appellari solet. E. Voca quidquid vis: non enim mihi de nominibus laborandum est, cum res aperta sit.