13.
A. Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus, aut certe de his maxime deprecandus est. Sed ad rem quam institueram redeamus. Nam si et quid sit linea, et quid sit figura jam tibi notum est, dic quod abs te quaero, id est utrum putes ullam figuram fieri posse, si linea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum ducatur? E. Nullo modo id fieri posse confirmo. A. Quid igitur agendum est ut figuram faciamus? E. Quid, nisi ut illa linea infinita non sit, et ducatur in circulum, ut ex alia parte se contingat? non enim video, quomodo aliter possit ex una linea concludi aliquod spatium; quod nisi fiat, secundum tuam descriptionem, figura non erit. A. Quid, si rectis lineis figuram facere velim? potest fieri ut de una linea fiat, an non potest? E. Nullo modo. A. Quid, duabus? E. Ne hoc quidem. A. Quid, tribus? E. Video posse. A. Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectis facienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi adversetur ratio, de hac te sententia devocabit? E. Plane si quis mihi hoc falsum esse monstraverit, nihil erit quod me scire posse confidam. A. Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuram feceris? E. Cum se finibus jungunt. A. Quid? ubi se jungunt, nonne videtur tibi angulus fieri? E. Ita est. A. Quot ergo angulis haec figura constat? E. Totidem quot lineis. A. Quid? ipsas lineas pares constituis, an impares? E. Pares. A. Quid? anguli tantumdem omnes patent, an est alius alio contractior vel apertior? E. Etiam ipsos pares esse video. A. Potestne fieri, ut in figura, quae [Col. 1043] tribus rectis paribus lineis facta sit, impares anguli sint; an non potest? E. Nullo prorsus modo. A. Quid? si rectis lineis tribus, sed imparibus figura constet, possunt etiam in ista pares esse anguli, an aliud intelligis? E. Omnino non possunt. A. Recte dicis: sed dic, quaeso, quaenam tibi figura melior videatur et pulchrior? eane quae paribus, an quae imparibus lineis constat? E. Quis dubitet eam esse meliorem in qua aequalitas praevalet?