38.
His praejactis atque intellectis, quantum praesens [Col. 1057] negotium postulat, vide nunc eas quae dicuntur in animalibus vires, utrum rationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis negat suo pondere praedita? Quod pondus nutu animae actum, quo inclinaverit, multum valet magnitudine propria. Sed nutus animae ad movendum corporis pondus, nervis quasi tormentis utitur: nervos autem vegetat mobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxat atque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia eum frigidum et humidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipse expergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractius et enervius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus vigiliae et vini vis et acutae febres, id est tot calida plus nimio nervos tendunt atque durant, majoribus viribus quam integra valetudine reluctari et multa facere manifestum est, cum eorum corpus sit aegritudine attenuatius et exilius. Si igitur et nutu animae, et nervorum quodam machinamento, et pondere corporis confiunt hae quae vires vocantur; voluntas nutum exhibet, qui pronior fit spe vel audacia, retunditur autem timore, sed multo magis desperatione (nam in metu cum aliqua spes subest, vehementiores vires apparere assolent); machinamentum configuratio quaedam corporis coaptat, temperatio modificat valetudinis, confirmat exercitationis industria; pondus dat moles membrorum, quam aetas et nutrimenta comparant, instaurant autem sola nutrimenta. His omnibus qui aequaliter praevalet, mirandus est viribus, et tanto est alius alio invalidior, quanto plus eum ista deficiunt. Fitque saepe ut pertinaci nutu, meliore machinamento alius, quamvis parvum pondus corporis egerit, alium majore mole praeditum vincat. Rursusque nonnunquam tanta moles est, ut etiamsi imbecilliore nisu agatur, opprimat tamen parvum adversarium multo vehementius innitentem. Cum vero non pondus corporis, nec moderatio nervorum, sed nutus ipse, id est animus cedit, ut omnino valentior ab omnimodo invalidiore, sed tamen timidior ab audaciore superetur; nescio utrum viribus attribuendum sit. Nisi quis dicat habere quasdam suas vires animam, quibus ei major audacia, vel fiducia pariatur: quae cum alteri adsunt, alteri desunt, tunc intelligitur quantum animus corpori suo, etiam in eo quod per corpus agitur, antecellat.