60.
E. Multum me movet ista conclusio, et ita multum ut omnino stupeam, et non solum quid respondeam, sed prorsus ubi sim non inveniam. Quid enim dicam? sensum non esse, cum corporis passio per seipsam non latet animam? quid erit aliud, si hoc non est? Oculos nihil pati cum videmus? absurdissimum est. Eos ibi pati ubi sunt? at seipsos non vident, nec ubi sunt quidquam est praeter ipsos. Non esse oculis animam potentiorem, cum eadem sit istorum potentia? nihil est dementius. An hoc dicendum est, potentius esse ibi pati, ubi quidque sit, quam ubi non sit? sed si hoc verum esset, non esset praestantior visus caeteris sensibus. A. Quid quod ictum aliquem, vel incidens quidpiam, vel humoris perturbationem cum ibi patiantur oculi ubi sunt; neque hoc animam latet, nec ista passio visus, sed tactus vocatur: et tamen talia pati oculus posset etiam in exanimo corpore, quamvis deesset anima, quam passio non lateret; illud autem quod pati non potest oculus, nisi adsit anima, id est quod videndo patitur, hoc solum ibi patitur, ubi non est? Ex quo cui non videatur, nullo loco animam contineri? Siquidem oculus, quod est corpus, id tantum non loco suo patitur, quod nunquam sine anima pateretur.