22.
Augustinus: Age, jam ergo illam partem consideremus, cum signis non alia signa significantur, sed ea quae significabilia vocamus. Et primum dic mihi utrum homo, homo sit.
Adeodatus: Nunc vero an ludas nescio.
Augustinus: Quid ita?
Adeodatus: Quia quaerendum ex me censes, utrum homo aliud sit quam homo.
Augustinus: Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem utrum prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho, et aliud secunda quam, mo.
Adeodatus: Ita omnino.
Augustinus: At istae duae syllabae conjunctae, homo est: an negabis?
Adeodatus: Quis neget?
Augustinus: Quaero ergo, num tu duae istae syllabae conjunctae sis.
Adeodatus: Nullo modo: sed video quo tendas.
Augustinus: Dicito ergo, ne me contumeliosum putes.
Adeodatus: Concludi existimas quod homo non sim.
Augustinus: Quid, tu non idem existimas, qui omnia superiora ex quibus hoc confectum est, vera esse concedis?
Adeodatus: Non tibi ego dicam quid existimem, nisi [P. 1208] prius abs te audiero, cum quaereres utrum homo, homo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris?
Augustinus: Tu potius responde ex qua parte acceperis interrogationem meam: nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere antequam certus fieres quonam modo rogaverim.
Adeodatus: Quid enim me impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim; homo enim prorsus homo est: nam et istae duae syllabae nihil aliud sunt quam istae duae syllabae; et id quod significant, nihil aliud est, quam id quod est.
Augustinus: Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictum est homo, non etiam caetera quae locuti sumus, ad utrumque accepisti?
Adeodatus: Unde enim convincor quod et caetera non sic acceperim?
Augustinus: Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihi respondisses; possem tibi enim videri nihil etiam interrogasse: nunc vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa, sed secundum ea quae his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti.
Adeodatus: Verum dicis.
Augustinus: Cur ergo id tantum quod in medio positum est, et secundum id quod sonat, et secundum id quod significat, te accipere libuit?
Adeodatus: Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur.
Augustinus: Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis.
Adeodatus: Bene facis.
