2.
Augustinus: Videtur ergo tibi, nisi aut docendi, aut commemorandi causa non esse institutam locutionem?
Adeodatus: Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur; nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis, aut commemorari fas est credere.
Augustinus: Nescire te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse ut in clausis cubiculis oremus 1, quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus praestet, commemorari aut doceri nostra locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suae voluntatis signum foras dat per articulatum sonum: Deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui homo interior vocatur, et quaerendus et deprecandus est; haec enim sua templa esse voluit. An apud Apostolum non legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis 2; et, In interiore homine habitare Christum? 3. Nec in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino? 4. Ubi putas sacrificium justitiae sacrificari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa, non ut Deus, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum: an tu aliud existimas?
Adeodatus: Omnino assentior.
Augustinus: Non te ergo movet quod summus Magister cum orare doceret discipulos, verba quaedam docuit 5; in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret?
Adeodatus: Nihil me omnino istud movet: non enim verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus et seipsi commonefacerent, a quo, et quid esset orandum, cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent.
Augustinus: Recte intelligis: simul enim te credo animadvertere, [P. 1196] etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commonere, cum memoria cui verba inhaerent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba.
Adeodatus: Intelligo ac sequor.
