30.
Augustinus: Accipio quidem istud: sed nonne tibi videtur aliud esse loqui, aliud docere?
Adeodatus: Videtur sane: nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loquens; cum vero et aliis signis, praeter verba, multa doceamus, quis de ista differentia dubitaverit?
Augustinus: Quid? docere et significare, nihilne interest? an aliquid differunt?
Adeodatus: Idem puto esse.
Augustinus: Nonne recte dicit, qui dicit ideo nos significare ut doceamus?
Adeodatus: Recte prorsus.
Augustinus: Quid, si dicat alius ideo nos docere ut significemus? nonne facile superiore sententia refelletur?
Adeodatus: Ita est.
Augustinus: Si ergo significamus ut doceamus, non docemus ut significemus; aliud est docere, aliud significare.
Adeodatus: Verum dicis, nec recte idem esse utrumque respondi.
Augustinus: Nunc illud responde, utrum qui docet quid sit docere, significando id agat, an aliter.
Adeodatus: Non video quomodo aliter possit.
Augustinus: Falsum est igitur quod paulo ante dixisti, doceri rem posse sine signis, cum quaeritur quid sit ipsum docere; quando ne hoc quidem videmus sine significatione agi posse, cum aliud esse significare, aliud docere concesseris. Si enim diversa sunt, sicut apparet, neque hoc nisi per illud ostenditur, non per se utique ostenditur, sicut tibi visum erat. Quamobrem nihil adhuc inventum est, quod monstrari per seipsum queat praeter locutionem, quae inter alia se quoque significat: quae tamen cum etiam ipsa signum sit, nondum prorsus exstat quod sine signis doceri posse videatur.
Adeodatus: Nihil habeo cur non assentiar.
