CAP. 17.
[1] Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam filium in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura, Benedictus qui venit in nomine domini - utique filius in patris nomine.
[2] et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium compatisse, et in his filium venisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse.
[3] Omnia, inquit, patris mea sunt : cur non et nomina? cum ergo legis Deum omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem Israelis et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo iure Deus
[4] si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est et qui fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire: quasi qui venturus sit
