XIV.
[1] Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam an ecclesia virgines ornant deo sive commendant? [2] Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio producit. [3] Aliquando et ipse venter deus earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae dum
[5] Et consci[enti]ae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non reveletur, plerasque etiam in conspectum deducit. [6] Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? [7] Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae