• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De consensu evangelistarum
Liber secundvs

80.

157. Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis: " Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam? ". At illi constituerunt ei triginta argenteos, et cetera, usque ad illud ubi ait: et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha. Nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant, quod enim dicit Matthaeus: Ite in civitatem ad quemdam et dicite ei: " Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis ", eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias vel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent Pascha. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam tamquam ex persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum: " Ite in civitate et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha" ", tamquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quemdam iussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere videretur. Nam neminem sic loqui, ut dicat " Ite ad quemdam ", quis nesciat? Si enim diceret: " Ite ad quemcumque ", aut: " ad quemlibet ", posset esse integra locutio, sed non esset certus homo, ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamvis tacito eius nomine Marcus et Lucas. Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos mittebat, invenirepossent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae lagenam vel amphoram, ut eum secuti ad domum quam volebat, venirent. Cum itaque non hic posset dici: "Ite ad quemlibet ", quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, veritas non admittit, quanto minus hic dici potuit: " Ite ad quemdam ", quod omnino numquam recta locutione dici potest! Sed plane discipulos a Domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. Quod nobis ex persona sua recte potuit evangelista narrare, ut diceret: " Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei: "Apud te facio Pascha" ". Potuit etiam sic: " Misit eos ad quemdam dicens: "Ite, dicite ei: Apud te facio Pascha" ". Ac per hoc cum verba Domini posuisset dicentis: Ite in civitatem, interposuit ipse: ad quemdam, non quia hocDominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in civitate, ad quem Domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum verborum sequitur ordinem verborum Domini dicentis: et dicite ei: Magister dicit. Iam enim si quaeras cui, recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuavit evangelista; cum ex persona sua interposuisset: ad quemdam. Minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini dictum locutionis integritate non careat, viderint quinoverunt. Sane ita posset etiam latine dici, si diceretur: " Ite in civitatem ad quemdam, quem vobis demonstraverit homo qui vobis occurrerit lagenam aquae portans ". Hoc modo iubenti sine ambiguitate posset obtemperari, velut etiam, si diceret: " Ite in civitatem ad quemdam qui manet illo aut illo loco, in tali vel tali domo "; cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. His autematque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit: " Ite ad quemdam, et dicite ei ", ideo non potest audiri, quia certum aliquem vult intellegi, cum dicit: " ad quemdam ", et non exprimit quomodo dignoscatur. Quod si ex persona dictum evangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate brevitatis subobscura locutio, sed tamen integra. Quod vero Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram, ille vasis genus, ille modum significavit, uterque veritatem sententiae custodivit.

80. 158. Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis et edentibus illis dixit: " Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est ". Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: " Numquid ego sum, Domine? ". Et cetera usque ad illud ubi ait: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti ". In hisquae consideranda nunc proposuimus nihil afferunt quaestionis etiam ceteri evangelistae, qui talia commemorant.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De consensu evangelistarum
Traductions de cette œuvre
Accord des Évangélistes Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité