8.
32. Deinde sequitur et dicit: Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens:" Tu esrex Iudaeorum? ". Dicit ei Iesus: " Tu dicis ". Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis, quanta adversum te dicunt testimonia? ". Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ". Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum ". Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem praeses ait illis: " Quem vultis vobis de duobus dimitti? ". At illi dixerunt: " Barabbam ". Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Ait illis praeses: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant dicentes: " Crucifigatur! ". Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: " Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis ". Et respondens universus populus dixit: " Sanguis eius super nos et super filios nostros ". Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Haec narravit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino.
8. 33. Marcus quoque paene isdem verbis et rebus concinit. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: " Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus? " . Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur, sed quaeri potest, quae verba Pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo an quae a Marco referuntur. Aliud enim videtur esse: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? Aliud: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an vellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum volens dicere quod ad Dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimittivoluerint: Pontifices, inquit, concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". Unde iam satis apparet, quod id Marcus velit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo: Christum. Non enim dicebantur christi regis nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Ergo sequitur Marcus: At illi iterumclamaverunt: " Crucifige eum! ", quod ille ait: Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Et sequitur Marcus: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant: "Crucifige eum! ". Hoc Matthaeus non dixit, sed quoniam dixit: Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret , dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. Satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Haec apud praesidem gesta narravit Marcus.
8. 34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autemaccusare illum dicentes: " Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa obiecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus: Non respondes quidquam? Vide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogavit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis ". Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent compellatum Iesum, quod eis accusantibus non responderet. Nihil autem interest veritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil invenio causae in hoc homine ". At illi invalescebant dicentes: " Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc ". Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit, si homo Galilaeus esset, et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. Haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis apud alios possit inveniri, ceteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actumest, ita sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis ". Hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit, nam remisi vos ad illum, et eccenihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam ", qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit volens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi ait: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamvis tacuerit, quotiens hoc efficere tentaverit, ut erueret Iesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit, quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
8. 35. Nunc eadem secundum Ioannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: " Quam accusationem affertis adversus hominen hunc? ". Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Hoc videndum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: Coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Quod vero nunc secundum Ioannem commemoravi, videntur Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: Quam accusationen affertis adversus hominem hunc? Responderunt enim: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, videlicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum visum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicavit. Nam etiam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eisPilatus: accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". Respondit Iesus: " A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ". Et hoc videretur non convenire illi quod ab aliis commemoratum est: Respondit Iesus: " Tu dicis ", nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius Evangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo cetera. Respondit, inquit, Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? ". Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ". Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: "Tu dicis, quia rex sum ego ". Ecce quando ventum est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo item dicente adhuc Domino quod ceteri tacuerunt: " Ego in hoc natus sum et ad hocveni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem ". Dicit ei Pilatus: " Quid est veritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. Et dicit eis: " Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo ut dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Clamaverunt rursum omnes dicentes: " Non hunc, sed Barabbam ". Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: " Ave rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ". Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! "; dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enimnon invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit " . Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, ut adiungatur: Quia Filium Dei se fecit. Sequitur itaque Ioannes et dicit: Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet ". Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: Invenimus eum subvertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. Ex quo solvitur illa quaestio, qua putari poterat Ioannes dixisse nullum a Iudaeis Domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: Si non esset hicmalefactor, non tibi tradidissemus eum. Sequitur ergo Ioannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem, tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur ". Haec narravit Ioannes per Pilatum gesta.