5.
14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Ioannis ita narrans: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum:hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtusAltissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc ergo Matthaeus commemoravit dicens de Maria: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Matthaeus praetermisit, cum de Spiritu Sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim et dicit Matthaeus: Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum. Cum ergo natus esset Iesusin Bethleem Iudae in diebus Herodis regis, et cetera.
5. 15. De civitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. Contra de Magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit ita contexens: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam . Hoc totum Lucas praetermisit, sicut Matthaeus non narravit, quod Lucas narrat, in praesepi positum Dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiaverit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium Deum et quod venerunt pastores et viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucasnarrat, quod attulerit eum ad Ierusalem, et de Symeone velAnna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognoverunt eum impleti Spiritu Sancto. Omnia haec tacet Matthaeus.
5. 16. Unde merito quaeritur, quando facta sint sive quae Matthaeus praetermittit et Lucas dicit sive quae Lucas praetermittit et Matthaeus dicit. Quando quidem Matthaeus regressis in regionem suam Magis, qui venerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non invento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae civitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. Nec ideo contrarium videri potest, quod vel hic dicit, quae ille praetermittit vel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Matthaeus de profectione in Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in civitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem Domini, reversos esse commemorat ? Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia valeat, ne similiter moveant animumque conturbent, sic unumquemque evangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta videatur: tacitis enim quae non vult dicere sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Ac per hoc intellegitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos, ne redirent per Herodem, et per aliam viam regressos in regionem suam, illic praetermisisse quae Lucas narravit gesta circa Dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tamquam continuam contexuit regressionem ad civitatem Nazareth.
5. 17. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate et infantia vel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. Fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatusest videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem: et erit gaudium tibi et exsultatio et multi in nativitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam ". Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Egoenim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ". Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel qui assisto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: " Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus ". Quaecum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis ". Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae vocabatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,exultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae inauribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo ". Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eiusin saecula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam et inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eiusZachariam. Et respondens mater eius dixit: Non, sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: " Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini praeparare vias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem eo quodesset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit in praesepi, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepi ". Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: " Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis ". Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum,quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ". Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudae, sicenim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter inquisivit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam . Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam Sanctum Domino vocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit Deum et dixit: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ". Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ". Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser. Haec processerat in diebusmultis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini , ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ". Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto vocavi filium meum ". Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt ". Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri ". Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: " Quoniam Nazareus vocabitur ". Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Etfactum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.