Caput I: De his, quae primo uolumine disputata sunt.
De ciuitate dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus apud eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum atque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent. quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus.