Caput V: De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati.
Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis, hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime uastauerunt. dicant, quis istos deus adiuuerit, ut ex paruo et contemptibili latrocinio peruenirent ad regnum tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. an quia non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? quasi uero ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. isto ergo pacto neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus uice uaporis euanescit. quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum illi apud inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet. hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium - quamuis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur - paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. sin uero etiam ipsa breuissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque uixerunt. sed ad maiora ueniamus.
