Caput IX: De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum ualeret? primum quod ipsa peccata, quibus deus indignatus inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis atque inpiis, tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. excepto enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum inmanitatem et gurgitem flagitiorum atque inpietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora, quanto minora - hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque et auaritiam atque execrabiles iniquitates et inpietates deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuendum? plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur uel ad bonam uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant atque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. non solum quippe infirmiores, uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, - quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quemadmodum uiuere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum dominis et domini cum seruis - multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et uictu paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem uident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi iudicium et carnis excruciatio uel peremptio, hoc est propter quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis. non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint in melius mutaturi. qua in re non utique parem, sed longe grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. nec ideo tamen ab huiusmodi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta uirtute pietatis gratis deum diligat.
