Caput XXVIII: An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium augere et conseruare potuissent. hoc enim si possent, Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in huiuscemodi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris honoribus habuerunt. sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere piget. sic ergo et regnum inuito quidem deo uero nullo modo habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue contemptis atque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque haberent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent siue non haberent.
