Caput XXIII: De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique uim diuinam inpertiat.
Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus animalibus suis; uerumtamen ipsam magnum corpus in elementis mundique infimam partem, cur eam uolunt deam? an quia fecunda est? cur ergo non magis homines di sunt, qui eam fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant? sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat, deam facit. quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non habentur et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur. et certe idem Varro in eodem de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; hoc praeter hominem omnes carere mortales. hanc partem animae mundi dicit deum, in nobis autem genium uocari. esse autem in mundo lapides ac terram, quam uidemus, quo non permanat sensus, ut ossa, ut ungues dei; solem uero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse eius; aethera porro animum eius; cuius uim, quae peruenit in astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare atque Oceanum, deum esse Neptunum. redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo uelut requiescendi causa ab his ambagibus atque anfractibus fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. nondum dico, si terra et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in nobis ossa et ungues homines dicit. sed haec cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum uolo. fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur, adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius siue aliae ciuitates Tellurem atque Neptunum inaniter coluisse credantur. sed hoc dico: pars animi mundani, quae per terram permeat, sicut una est terra, cur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? quodsi ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iouis atque Neptuni, quem Ditem patrem uocant? ubi eius coniunx Proserpina, quae secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed pars inferior perhibetur? quodsi dicunt animi mundani partem, cum permeat terrae partem superiorem, Ditem patrem facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus illa quid erit? ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum atque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus prostitutam animam constuprantibus daemonibus suis. adhuc respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, ut deum faciat Tellumonem? non, inquit, sed una eademque terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina producat, et femininam, quod recipiat atque nutriat; inde a ui feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. cur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis duobus quattuor dis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, Altori, Rusori? de Tellure et Tellumone iam dictum est. Altori quare ? quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare ? quod rursus, inquit, cuncta eodem reuoluuntur.
