Caput XXI: An daemonibus nuntiis et interpretibus di utantur fallique se ab eis aut ignorent aut uelint.
Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque suspensus, aer uero aetheri terraeque contiguus. o mirabilem sapientiam. quid aliud de dis isti sentiunt, quos omnes optimos uolunt, nisi eos et humana curare, ne cultu uideantur indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur colendi, per quos di possint et quid in rebus humanis agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? hoc si ita est, dis istis bonis magis notus est daemon per corpus uicinum quam homo per animum bonum. o multum dolenda necessitas, an potius inridenda uel detestanda uanitas, ne sit uana diuinitas. si enim animo ab obstaculo corporis libero animum nostrum uidere di possunt, non ad hoc indigent daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia, qualia sunt locutio uultus motus, per corpus suum aetherii di sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, possunt et mendaciis daemonum decipi. porro si deorum diuinitas a daemonibus non potest falli, eadem diuinitate quod agimus non potest ignorari. uellem autem mihi isti dicerent, utrum dis daemones nuntiauerint de criminibus deorum poetica Platoni displicere figmenta et sibi ea placere celauerint, an utrumque occultauerint deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an utrumque indicauerint, et religiosam erga deos Platonis prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam quidem Platonis, qua noluit deos per inpiam licentiam poetarum falsis criminibus infamari, ignotam dis esse uoluerint, suam uero nequitiam, qua ludos scaenicos amant, quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint uel timuerint. horum quattuor, quae interrogando proposui, quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de dis bonis opinentur adtendant. si enim primum elegerint, confessuri sunt non licuisse dis bonis habitare cum bono Platone, quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum di boni hominem bonum longe a se positum nonnisi per malos daemones nossent, quos uicinos nosse non possent. si autem secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus dixerint, ut di omnino nescirent et Platonis religiosissimam legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus humanis per internuntios daemones di nosse utiliter possunt, quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum decernuntur? si uero tertium elegerint et non solum sententiam Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam daemonum nequitiam deorum iniuriis exultantem per eosdem daemones nuntios dis innotuisse responderint: hoc nuntiare est an insultare? et di utrumque sic audiunt, sic utrumque cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati et Platonis religioni contraria cupientes atque facientes a suo accessu non arceant, uerum etiam per illos malos propinquos Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim eos elementorum quasi catenata series conligauit, ut illis, a quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare pondera non ualentes. iam, quod reliquum est, si quartum elegerint, peius est ceteris. quis enim ferat, si poetarum de dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria suamque in his omnibus ardentissimum cupiditatem et suauissimam uoluptatem dis daemones nuntiauerunt, et quod Plato philosophica grauitate de optima republica haec omnia censuit remouenda tacuerunt; ut iam di boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorundem nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum?