• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber IX

Caput XXIII: Nomen deorum falso adscribi dis gentium quod tamen et angelis sanctis et hominibus iustis ex diuinarum scripturarum auctoritate commune est.

Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est. si enim sic immortales, ut tamen a summo deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue meliorum, in eorum litteris inueniri potest. nam et de ipso nomine, quod huiusmodi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: deus deorum dominus locutus est, et alibi: confitemini deo deorum, et alibi: rex magnus super omnes deos. illud autem ubi scriptum est: terribilis est super omnes deos, cur dictum sit, deinceps ostenditur. sequitur enim: quoniam omnes di gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro dis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore domino dicebant: uenisti perdere nos? illud uero, ubi dicitur: deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. sed homines quoque in populo dei eadem scriptura deos appellat. ego, inquit, dixi, di estis et filii excelsi omnes. potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos. uerum tamen cum a nobis quaeritur: si homines dicti sunt di, quod in populo dei sunt, quem per angelos uel per homines adloquitur deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam deum colendo cupiunt homines peruenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas? quod in homine facile est euitare. et euidentius dici debuerunt homines di in populo dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse deum suum, qui dictus est deus deorum; quia etsi appellentur di inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt di deorum, id est di hominum in populo dei constitutorum, quibus dictum est: ego dixi, di estis et filii excelsi omnes. hinc est quod ait apostolus: etsi sunt qui dicuntur di, siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi: nobis tamen unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. illud uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui dei uoluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamuis nominis controuersia uideatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus. nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet uocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, inuidere nobis possunt potius quam praebere. unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, cur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare debemus. quos autem bonos et ideo non solum inmortales, uerum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter uitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non eos uelle per tale religionis obsequium nisi unum deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuuante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung