• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput X: De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum inuocatione promittit.

Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari terrerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari. quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris alienus? nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus inpeditor. aut si dis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum ualentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non inuenit aliquem superiorem deum, qui uel plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel ab eis terrentem conpesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? an inuenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem dis incutiat ne bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et timorem dis auferat ut bene faciant? o theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia quam inpetrat pura beneficentia. immo uero malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina. quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel deorum tamquam purgato spiritu uident - si tamen uel tale aliquid uident - illud est, quod apostolus dicit: quoniam satanas transfigurat se uelut angelum lucis. eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a uero ueri dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere, sicut de Proteo dictum est, formas se uertit in omnes, hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung